Latin
19 to 43
Peter Chrysologus, Sermones 19-43
Unproofread scanNot analysed yet
Exhibiti non volentes venerunt; J imperantis jussu,non suo ausu; attracti sunt inviti,non sua sponte currentes. Denique ad praesentiam Christi homines exeuntde monumentis, et versa vicek captivos ferunt,a quibusfuerunt captivati; sistunt pœnis, quorum cruciatibus torquebantur: aptant ad sententiam,a quibus addicti fuerant jam sepulcris. Occurrerunt ei duo dæmonia habentes sævinimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. Videtis quia dæmones venientibus ad Christum praecluserant viam, transitum denegarant. Etenimdaemonum istacura,ne ad Deum homines possint reditum invenire. Non enim aliter possunt homines possidere,nisi eos ab auctoris sui societate subducant. Ita ut nemo posset transire per viam illam. Hinc est quod1 Christus factus est via. Ita ut nemo posset transire per viam illam. Illam, non istam. Ego sum, inquit, via (Joan. XIV). Ut ad viam, per viam, ad Deum per Deum venientibus obsistere visdaemonum non valeret: ad Deum nisi per Deum potest perveniri. Sed jam quid dæmones clamaverint, audiamus. Quid nobis et tibi. fili Dei f Hoc est dicere: Vitæ auctora quid tibi cum mortuis? Habitator cceli, quid tibi cum sepuleris? Odor paradisi, quid tibi cum fetore? Quos de coelo dejecisti, quos de paradiso exclusisti, quibus nunc tollis urbes,regiones habitabiles negas,permittc inhabitare nos vel sepulcra: et si nos persecutione tanta digni sumus, tu tanta nones dignusinjuria. Quid nobis et tibi? Quid? quod judici et reo, quod vindici et pcenali, quod regi et desertori. Quid nobis el tibi, fili Dei? c Hocdicuntpossessori Cures, hoc domino praedones, tenent spolia, prredam gestant, et quid sibi cum eo sit qui sua reposcit interrogant. Quid nobis et tibi, fili Dei? Quid? Ut reddatis homines, mundum restituatis auctori; et veniente Creatore, sciatis vobis in creaturis amplius nillicere.