# Sermones 19-2-41

Peter Chrysologus, Sermones, 19 to 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/19-2

sed inclinato capite, deiixis oculis, prODO vultu, captivisubjugo semper hostis teneantur antiqui. Sicpremebaturpublicanus ille, qui oculos suos ad cœlum tollerenon valebat, sed percutiebat peccati conscium pectus; et quia negandi locus non erat, locum misericordiae perquirebat, dicendo: Deus, propitius esto mihi peccalori (Luc. XVIII). Hoc sustinens propheta beatissimus sic canebat: Iniquitates meæ superposuerunt caput meum,et sicut onus grave gravatæ sunt superme (Ps. XXXVII). Et ut sui operis aperiret auctorem, alibi sic profatur: Verticem capilli perambulantium in delictis suis (Psalm. LXV). Quia qui non resistunt delictis, sed perambulantin eis, eorum diabolusetequitat, et percurrit in verticem; ut qui ad mala suo vadunt studio, ad pejora diaboli ducantur impulsu, Apostolo dicente: Tamquam euntes ducebamini (1 Cor. xn). Sed quid in hac historia spiritualis intelligentiæ maneat perscrutemur. Et ecce mulier quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, eterat inclinata, nec omnino poterat sur sum respicere. Quæ est ista cujus infirmitatis etiam tempora describuotur? Quae est ista,. cui ferre de terra, sed inclinare ad eam languor calidus sic studebat? Quae est? Haec quae modo est sanctorum genitrix b Ecclesia sancta filiorum, quam, sicutdicit Apostolus, spiritus aeris hujus, spiritus diffidentiæ, spiritus erroris (Ephes. vi),spiritali vexabat incommodo,atque ita ponderibus diversis pronam dabat et deponebat ad terram, ut ad coelum numquam sublevaretur aspectu. Sedquid estquod haec quae Ecclesiæ typum portat, in Synagoga sic reperitur incurva?Quidest?Quiadumfugit gentium sacrilegia, et declinat sarcinas idolorum, graviora incurrit, et portat pondera Synagogae, probante Domino, cum dicit: Væ vobis, Scribae et Pharisæi, qui alligatis onera gravia, et imponitis super humeros hominum (Luc. XI), tpsi autem nec vel minimo digito ea vultis movere (Matth. XXIII, 4). UndeetbeatusPetrus: Nunc ergo quid tentatis Deum, inquit, imponere jugumsuper cervices discipulorum, quod neque nos, neque patres nostriportare potuimus (Act.XV)?

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
