# Sermones 19.40-55

Peter Chrysologus, Sermones, 19.40 to 19.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/19.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/19.40

Hoc ei non primum esse debuit, sed secundum;terrenuspaterj cœlesti postponendus est patri Sequereme, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Hoc est dicere, me sequere ad contumeliam passionis,utmecum possis ad resurrectionis gloriam pervenire. Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Fidei filius ad domum perfidiæ cur rediret? Salutis proles perditum cum perditis cur defleret?k Resurrectionis pignus ad sepulcra genitorisl quid curaret? Sequere me,et dimit te mortuos sepelire mortuos suos. Q uomodo mortui sepeliunt mortuos suos? Fratres, ipse dixit: Ego sum vita (Joan. xiv, 6). Quod est anima corpori,hoc est animae Christus;sineanima corpus non vivit, m non vivitanima sine Christo:: recedente anima,mox corpori fetor, corruptio, putredo, vermis, cinis, horror et omnia visu detestanda succedunt: discedente Deo,confe8tim venit in animam paccatorum fetor, corruptio criminum, vitiorum putredo, conscientiæ vermis, vanitatum cinis,infidelitatis horror,et fit in corporis sepulcro vivo funus animæ a jam sepultae. Accedebat ad causam quod cavaderperfidiae perfidis agebatur obsequiis et impietatis ministerio pietas curabatur. Ingressus inquit,Jesus domum principis, vidit symphoniam (Matth. IX) Numquid tales piaculum de pietate non faciunt, qui ad luctum musicam, adfunerasuorum extranea lamenta conducunt? ubi vero planctus non est, ibi est empta et mercenaria cantilena. Mortuum non artifex fistula, sed simplex plangit affectio. Christus ergo discipulum suum non deesse voluit exsequiis paternis, sed profanis luctibus noluit interesse.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
