# Sermones 20.1-17

Peter Chrysologus, Sermones, 20.1 to 20.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/20.1

Ecclesiasticæ lectiones sic divino dispensantur arcano, at et peritis scientiam conferant altiorem, et simplicibus salutaria intelligentiæ gratiam largiantur. Ascendente, inquit, in naviculam Christo, fecisse motum magnum refertur ausa tempestas. Ascendente, inquit, eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejvs, et ecce motus magnus factus est in mari, ita at navicula operiretur fluctibus, ipse autem dormiebat. (Matth. VIII, 23). Mare quod e pedibus Christi i tumentia terga submisit, stravit in plano vertices suos, motu frenavit, astrinxit fluctus, et per liquentem viam saxea soliditate servivit modo (Joan. VI); quid est quodusqueadpericulum sui sævit, furit,contendit auctoris?Quid ipse Christus futurorum præscius, praesentium sic videbatur ignarus, ut instantem procellam, tempestatis horam, tempus pericoli non caveret: sed inter vigilantes omnes tunc solus i teneretur in somno, quando imminebat sibi, suisque tam grande discrimen? Fratres, gubernatoris peritiam non probat temperies serena, sed prooellosa tempestas: blandiente aura, navim regit ultimus nauta; in confusione ventorum, primi quæritur ars magistri. Hinc est quod discipuli posteaquam viderunt sibi industriam nauticorum deperiisse, in sema. ria sævire, se fluctus petere, adversum se ventorum j turbines convenisse, ad ipsum gubernatorem rerum, rectorem mundi, elementorum magistrum trepidi confugerunt, petentes ut sedaret fluctus, periculum submoveret, salutem redderet desperatis. Denique ubi j ussio sola addixit mare, recussit ventos, m tulit turbines, dedit quietem, navigantes ipsum esse omnium sentiunt, credunt, fatentur auctorem. Sed jam quod intus est proferamus. Ubi Christus n Eo. clesiaB suæ navim mare sæculi transfretaturus ascendit, gentium flabra, Judæorum turbines, persecutor rum procellæ, vulgi nubes, dæmonum nebulae, sic ruerunt, ut totius mundi fieret una tempestas. Regum spumabant undae, fervebant potestatum fluctus, sonabatrabies a subditorum, populorum gurgitesrotabantur, perfidiæ notabantur scopuli, mugiebant littora Christiana, lapsorum naufragiaversabantur, et erat totius mundi unum discrimen,unumque naufragium.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
