# Sermones 20.18-32

Peter Chrysologus, Sermones, 20.18 to 20.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/20.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/20.18

Tunc discipuli accedunt ad Dominum, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus; et dicit eis Jesus, Quid timidi estis, modicæ fidei? suscitatus ergo a discipulis Christus. mare, hoc est, mundum, corripit tranquillat orbem, reges mitigat, potestates placat, sedat fluctus, componit populos, Romanos efficit Christianos. d Ex ipsis quoque,exsecutores verbi Christianæ fidei reddidit, qui fuerant persecutores nominis Christiani,Hanc tranquillitatem servant principes Christiani, Ecclesia tenet, habet Christianitas, gentilitas admiratur. Tunc, inquit, surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquilitas magna. Porro homines illi mirati sunt dicentes. Qualis est hic, quia et venti et mare obediunt ei? Discipuli sunt hi qui acceduntad Dominum, qui suscitant eum,qui salvare se humili supplicatione deposcut: e homines vero dicuntur qui elementa Christo taliter obedisse mirantur. Verehominessuntet saeculihomines, qui mirantur ad obedientiam Christi mundum sic esse conversum, qui templorum vertice velut undarum tumores stupent sic esse dejectos, qui idolorum spumas, dæmonum vident turbines sic fugisse,quos attonitos reddit Christiani nominis toto orbe profundaet difFusa tranquillitas. Et vere fratres, dormiente in morte Christo,in Ecclesia magna est exorta tempestas; resurgente a mortuis Christo, Ecclesife reddita est, sicut scriptum est, tranquillitas magna.Modo nos dormientem in nobis Christum toto præcordiorum gemitu,fidei voce, Christianis lacrymis,ploratu alto, apostolicis clamoribus excitemus, et dicamus: Domine salva nos, perimus. Et quia lectio apte tempori convenit, et sicut scriptum est: f Aquilo durus ventus (Prov. XXVIII, 23), nomine autem Dexter vocatur qui nobis gentes sic feras, sic amaras advectat; hic ergo Aquilo ventus durus K per Dextrum, per Africum, per Austrum, per Eurum diffundit seh tristi turbine, maria confundit, i delet aera, montes dejicit, sorbet urbes, provincias mergit, totiusorbis cogit unum esse naufragium.Hinc est quod navicula Christi nunc tollitur ad cælum, nunc in trepidationum ima descendit, nunc Christi regitur viribus, nunc formidine jactatur, nunc operitur fluctibus passionum,nunc confessionum remigiis enatat.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
