Latin
20.33 to 20.44
Peter Chrysologus, Sermones 20.33-44
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nos fratres iterum atque iterum clamemus: Domine, salva nos, perimus. Et revera, fratres, si essemus unum, et humanum corpus, si eos qui pereunt nostraessevisceracrederemus, afflictione jejunii, precumgemitu,effusionefletuum,jugiter clamaremus: Domine, salva nos, perimus. Et studeremus nobis in nostris fratribus subvenire: necfureute gladio sanguinis nostri mare videremus in terris, nec tanta corporum,sednecanimarum jam naufragia sentiremus, atque humili voce precaremur: Dominesalva, nos, perimus. Nec tamen ulla compassio,pietas ulla, ullus pavor, quicumque pudornos, vel compunctio exsuscitat ad dolorem. Dei, Dei est quod urgemur malis, quod verberamur semper,quod gentes valent, quod ruit grando, quod rubigo inficit, quod impietas potest, quod dominatur morbi, quod sævit mors, quod j tremitterra: nos tamen nec tremimus. ncc timemus, nec declinamus amalis,necappetimusbona. Avaritia furit, anhelat pompa, iniquitas placet, aliena delectant, sed nostra pereunt; Dei flagella veniunt, sed nostræ provocant culpæ. Si Deus justus, utique nostri misericors. Fratres,revertamuradDominum, ut revertatur ad nos Deus; renuntiemus malis,ut respondeant bona: serviamus Deo, bono, ut non malis gentibuset potestatibus iniquis serviamus,Christo Domino ac gubernatore nos auxiliante, honor cujus et majestas sine fine permanet in specula sæculorum. Amen.