Latin
23.1 to 23.17
Peter Chrysologus, Sermones 23.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Audistis hodie quemadmod um Dominus pastorali jubiloclangorem tubae coelestis adjunxit, ut diu inclinatas ovium mentes ad divina tolleret, cœleste protinus promoveret ad regnum. Nolite, inquit, timere, pusillus grex, quoniam complacuit Patri vestro dare vobisregnum [Luc. XII). Acquisivit humilitas superbia quod amisit, et grex pusillus ac mitis totas et varias edomuitpropriamansuetudineferitates. Pusillusgrex vicit ac fregit tot a genera bestiarum quot diversitates subdidit jugo Christi nationum, Grex pusillus ac mitis diu contentus occidi, diu devorari passus est, donecgenlilis sævitia sanguine satiata, vel carnibus, evangelici pabuli suavitatem, et divini fontis fluenta degustans,totum contagium saeculi evitaret, et pastum; atque in hominem rediret exbestia, qui ex homine fuerat dilapsus in bestiam. Hoc sensisse ante prophetas, hoc apostolos implesse,hoc pertu. lisse martyres constat, attestante illo qui dicit, Propter te mortificamurtotadie, æstimati sumusutoves occisionis(Psal. XLIII, 22). Ut vero iste grex novi ordinis aggrederetur præliuum, ubi vivit ille qui fuerit occisus, qui occubuerit, vincit; invenit animam qui amittit; imitatus est suum regem,illam ovem, illum secutus est Agnum, qui sicut ovis ad occisionem ductus est,et sicut agnus coram tondente se, non aperuit os suum (Isai. LIII). Tacet,qui volens patitur,clamat qui laniatur invitus. Nec potest de morte conqueri,qui mortem dignatus, non coactus, assumit. Potestatis insigne est,cum pro multis volens quis moritur; nolens cum moritur, est necessitatis extrermæ, quia venit de contemptu mortis alterum, alterum de conditione naturæ. Christus ergo sicut ovis, et volens, et tacens tondetur b ut tegat illam quam Adam primus intulit nuditatem; velut agnusocciditur, ut peccatum totius mundi immolatus absolvat; ponit proovibus animam suam, ut impleat et pietatem pastoris et curam. Tibi ergo rex, tibi sacerdos, tibi pastor, tibi sacrificium, tibi ovis, tibi Agnus,tibi totum factus est, qui fecerat totum.