# Sermones 23.18-36

Peter Chrysologus, Sermones, 23.18 to 23.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/23.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/23.18

Et qui sibi nunquam, tibi toties immutatur, propter te varias monstratur in formas, qui manet unica suæ majestatis in forma.Etquid plura? dat se tibi Deus homo ut ferre potes, quia ut est tu non potes sustinere. Sed audiamus jam quid pusillo gregi talis promiserit pastor. Nolite, inquit, timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. bonitas effusa t inaudita pietas! Oineffabilis affectio In societate census pastor oves assumit, atque ad consortium dominationis servos dominus asciscit; ad participatum regni rexgregem populi totius admittit: sic, sic dat, cui deficere census, cui regnum minui, vacuari potestas non potest largiendo. Providenter autem coepit Dominus, dicendo: Nolite timere,pusillus grex,quiacomplacuit Patri vestro dare vobis regnum. Promissionem regni sine timore servilis status audire non sufficit, quia qui libertate vix dignus est, capere non valet infulas principatus.Dominus ergo servorum mentes tali voce confirmat, ne eos repentinus promissi regni prosternat auditus. Regnum velle servum, crimen est adire periculum: temerilas non timere. Sed hoc ad Christum quantum est? aut quam mirum, quod dat servis regnum, quod sibi servos facit in dominationeconsortes, qui servorum pedes lavat,utextrema servis serviat servitute? d Veniant huc, veniant, qui discutiunt potestatem ejus, et tunc de ejus aequitate contendant, cum potuerint tantam capere, loqui, æstimare pie. latem; nec jam calumnientur, si se in nostro corpore e patre minorem dicat, qui non dicto, sed et facto, cum pedes lavat servorum, se subdidit et subjecit pedibus servulorum. Homo, jam tibi parce, quia f ut tibi parceres, tuos Deus lavit,tuos tenuit, tuos amplexatus est pedes. Sed ad cæpta redeamus: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit patri vestro darc vobis regnum. Ecce qui dat, dare loquitur Patrem. Nunquid largitatem suam denegat, sic dicendo?

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
