Latin
23.37 to 23.51
Peter Chrysologus, Sermones 23.37-51
Unproofread scanNot analysed yet
Absit, non potestatem minuit, sed pandit affectum: sic dicendo non distantiam facit, a sed patris, suamque voluntalem monstrat, firmat unitatem. Quod autem dixit, complacuit, et non dixit, placuit; munus edocet Trinitatis,quia quod erga nos Filio placuit, hoc complacuit Trinitati. Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum: post tandam ergo Dominus largitatem, post suam gratiam tibi copiosius collatam, abjecta et vilia peculia servitutisjubet abjicereregnaturum. Vendite quæ possidetis,et date eleemosynam. Plebeium cultum regia non admittit potestas,augustus honor non nisi diademate confertur et purpura. Abjicere ergo debet habitum servitutis, qui se regem credit divinitus consecratum. Hinc est quod rex supernus illum, qui cum indigna veste majestatis ejus ausus est intrare convivium, ligari, praecipitari, detrudi in tenebras jussitexteriores (Matth. XXII), quia deformitas incitanti ad invitantis redundat injuriam. Peculia quoque pristinæ libertatis, jam divitiis, jam regiis ditatus opibus qui reservat, captivus miseria se nescit esse felicem. Est consuetudinis, est animi felicis, ut adscitus ad regnum,quod fuit proprium, quod privatum, mox parentibus, mox propinquis, civibus indigentibus liberaliter prorogare, ne sit mendicus animo, qui censu functus est et honore Tali ergo providentia Dominus, consilio tali, vilia et caduca jubet ut vendamus, ut largiamur, ut donemus, qui in cælesti regno omnia quæ in coelo, et quæ in terra sunt, volumus possidere. Sed si vis servare tuorum pretia prædiorum, et sacculorum forte condita te delectant, fac tibi sacculos quales ille præcepit, qui jam cupiditatis tuae custos est et provisor. Denique, ut vidit, quod duriter dixit: Vendite quæ postidetis, mox adjecit: Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis. Iterum contristatus es, quia quod habes, in cœlis cogeris collocare? Rogo, crede Deo tuo, qui servo credis, et magis Deo quam homini commenda.