# Sermones 24-3-35

Peter Chrysologus, Sermones, 24 to 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/24-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/24-3

Quia venerat angelus blandus in specie, i fortis in bello, mitis in habitu, in sermone terribilis, humana proferens, divina repromittens. Unde et virginem, quam leviter visus sollicitaverat, nimium turbavit auditus; et quammissi præsentia parum moverat, concussit toto pondere mittentis auctoritas.Et quid plura? Mox sensit in se supernum suscipi Judicem,ubiantejam coelestem vidit et contemplata est a metatorem. Quamvis enim blando motu,affectu pio,virginem sibi Deus in matrem, serram sibi verteret Dominus in parentem, turbata sunt tamen viscera,mens refugit, ipsa est tremefacta conditio, cum Dens, quem tota creatura non capit,totum se intra pectus recepit etcondidit huma. num. Et cogitabat, ait, Virgo quæ esset ista salutatio. Advertat vestra charitas, ut diximus, consensisse Virginem salutationi,non verborum, sed rerum; et vocem fuisse non communis obsequii, sed supernæ vim totam fuisse virtutis. b Cogitatergo Virgo, quia cito respondere est facilitatis humanæ, cogitare vero ponderisest maximi et judicii permaturi.Quantus sit Deus satis ignorat ille qui hujus Virginis mentem non stupet,animum non miratur: pavet cœlum, tremunt angeli,creaturanonsustinet,naturanonsufficit,una puella sic Deum c in sui pectoris capit,recipit,oblectat hospitio,ut pacem terris, cœlis gloriam,salutem perditis,vitam mortuis, terrenis cum coelestibus parentelam, ipsius Dei cum carne commercium, pro ipsadomusexigat pensione, pro ipsius uteri mercede conquirat,etimpleatillud prophetae: Ecce hæreditas Domini, filii, merces; fructus ventris (Ps. CXXVI).Sed jam se concludat sermo, ut de partu Virginis,donante Deo, et indulgente tempore, gratius proloquamur.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
