Latin
24.1 to 24.26
Peter Chrysologus, Sermones 24.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
Semper, et ad omnia vigilias esse salutares nul- Ius ignorat, quia re vera plus vigilare, plus vivere est. Nam quid tam mortis simile, quam dormientis aspectus? quid tam vita plenum quam forma vigilantis? Indulgendum somno est, ut corpus reparet, non resolvat; et vires revocet. non enervet. Semper ergo ad omnia vigilias esse salutares nullus ignorat. Quee ars, quod opus, quod tempus, quæ potestas, quod officium, non vitæ lucra lucubratione perquirit? Hinc est quod rex f in procinctu pervigil callidi hostis preecavet, et evitat insidias; tunc in castris miles supervenientes nocturnos impetus cauta pernoctatione propellit. Sic nauta vigilando diffusi itineris incertas vias intrat, et calles transit invios,et vestigio furtivo ad lucrosi portus votivam pervenit mansionem. Hinc: pastor adjungit noctes diebus, et totum sibi tempus denegat dormiendi,in qua lupis,suffragante somno,grassandi in gregem praebeatur occasio. Sic viator solers per auras noctis, æstus solis prævenit, aptumque diem providentius deputat mansioni, Hoc propheta sciens non die solo,sed de nocte tota clamabat ad Dominum: Domine Deus salutis meæ, in die clamavi, et nocte coram te (Psal. LXXXVII). Quid plura? Ipse Dominus pernoctat in oratione Dei (Luc. vi, ut ante nos oratione liberet quamredimat passione. Et si pro servis dominus vigilat,merito pro seipsisservosvigilare sic jubet. Præcincti, inquit, sint lumbi vestri, et lucernæ ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis (Luc. XII). Sint lumbi vestr. præcincti. Novus ordo vigiliarum,novushabitus imperatur. Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris. Nil de vestitu,nil de calceamentis, nil de ipsius occursus apparatu servi vigiles admonentur; sed tota in præcingendis lumbis mandatur cura,tota in constringendislumbis statuitur vis præcepti, addito lucernarum solatio tantum,sine quo nec noctis aperitur obscuritas, nec venientis diei clarescit aspectus.