Latin
24.57 to 24.66
Peter Chrysologus, Sermones 24.57-66
Unproofread scanNot analysed yet
Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Si in secunda et tertia vigilia venerit: vigilias mundus plures, tres tantum vigilias novit exspectatio Trinitatis; quare tamen a secunda coepit, ettacuit primam? Quia primajam vigilia in ortu D ominicæ nativitatis excesserat. Probant hoc pastores, qui dum supra gregem suum vigilant, gregis ipsum pastorem in præsepio invenire, videre, tenere merenturet auctorem; sed quae sit secunda et tertia vigilia requiramus. Sicut utique prima vigilia est suiortus in carne,ita secunda est vigilia,qua nostra redit et resuscitatur in carne. Denique utadresurgentem veniat, annusexcitatur, et evigilat mundus. Tertia vigilia est illa qua exspectatio tota novissimo venientis finituradventu; ut sicut ille resurrexit nobis, ita nos illi iam perpetuam resurgamus ad vitam.