# Sermones 26.1.1-19

Peter Chrysologus, Sermones, 26.1.1 to 26.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/26.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/26.1.1

Quod hodie Dominus interroganti Petro respondisse legitur per figuram ad apostolos ipsos,ad doctores tantum et ad eos qui Ecclesiis praesident,dictum,multorum persensit auditus. Interrogat Petrus, Domine,ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? Cui respondit Dominus: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Beatus servus ille, quem cum venerit dominas. ita invenerit facientem: vere dico vobis quod super omnia quae possidet constituet eum. Quod si dicat servus ille in corde suo: moram facit dominus meus venire, et cœperit percutere pueros, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari, veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. Ecclesiae quidem præsules ista quam primum similitudo constringit,d sed hominem nullum, mortalem nullum prorsus eximit hæc figura, quae dum loquitur ad dispensatorem, omnibus, uno interrogante, respondit: Si est quisquam qui a Deo nil acceperit, discussionem dispensationis, dispensatoris officium non timebit. Homo si hoc ipsum quod das, accepisti, accepisse te quod habes quomodo tu negabis? De coelestibus conditis, de horreis dicinis rationem reddet, praestabit causas Ecclesiae prorogator. Et quanto majus suscipit creditum, tanto majus se debitum non dubitat redditurum, dicente Domino: Cui plus est Creditum, plus exigetur ab eo (Luc. XII). Et alibi: Potentes potentertormenta patientur (Sap. vi, 7).Quanto altius ascenderithomo, lapsus, tanto altius cadet. Quid altius coelo? De coelo cadit in coelestibus, qui delinquit; desperatus incurrit, qui in ipsis dominantis oculis offendit; et excusationecaret, qui facinus ipso judice teste committit. Aut quam defensionem sperat,quem testimonium cognitoris accusat? Sic diabolus cum esset angelus, et in coelo, et coram Deo semper clarissimus versaretur, et fulgens, dum Dei tentat auros, dum in Dei superbit aspectu.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
