# Sermones 26-44

Peter Chrysologus, Sermones, 26 to 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/26

Sicut perunum hominem in hunc mundum peccatum intravit,et per peccatum mors. Ecce, fratres, janua. per hominem peccatum, et per peccatum intrasse videmur in mortem. Peccatum,o crudelis fera,et non uno capite in hominum genus sævire contenta! quam vidimus a trino ore tota humanæ stirpis germina tam pretiosa devorantem: trino ore, fratres, peccatum capit, mors devorat, deglutit infernus. Et quo, sicut diximus, fontelacrymarum talis nobis plane defluendus est parens, qui nos tantarum miseriarumreliquithaeredes,qui non solum oollata bona perdidit,sed omnes posteros suos tam feris creditoribus obnoxios sic reliquit? dura hæreditas ac crudelis! Omiseri,quibus neoadipisci libuit, e nec renuntiare licuit nos haeredes! Audi quod sequitur: Et ita in omnes homines mors transivit. Sed ne inj ustum forte videatur cum per unum in omnes, quia omnes per unum; per eum te detestarisessedamnatum,perquem te editum esse gloriarisinlucem. Seddicis, Si generi debeo quod natus sum, numquid et crimini, ut ante me reum faciat natura quam culpa? Huic quæstioni tuæ rooxqui sequitur Apostoli sermo respondet, dicendo: In quos omnes peccaverunt. Si in illo omnes peccaverunt, merito per illum omnes suscepere supplicium. Sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors: et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt. Sive in homine,sive in peccato; per illum et in illo omnes peccaverunt Non ergo peccatum versum est in naturam,sed dum peccatum mortem ingerit.poenam sibidebitam exigit per naturam. Deus naturam ita facerat ut homines crearet ad vitam: quae tamen dum morti nolens generat, illa se peccato fatetur obnoxiam, cnjus poenae deservit in vita.Nam quis ista sentiat,fratres, quodexstingui velit natura partus suos, etgermina sua tam chara velit necari? Sed dum ingemiscitet condolet,amissam suspirat et desiderat suspicere Iibertatern.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
