Latin
28 to 43
Peter Chrysologus, Sermones 28-43
Unproofread scanNot analysed yet
Illenon dedignatur a Filio verbum recipere,cui dederatlucem: et vos, filii, oratenobis vocem,ut possitisaudire sermonem. Reparate gaudium meum,ut assuetam possitis laetitiam possidere et implere illud Apostoli: Quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me (II Cor. n). Veniat ergo, veniat in medium beatus Zacharias, qui nostacens pio consolatur exemplo: et silentio suo nos de nostro non sinit tristes esse silentio. Veniat,veniat præcursor verbi, sacerdotii speculum, sanctitatis exemplum,evangelistarum princeps, j clausula prophetarum. Fuit, inquit, in diebus k Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias (Luc. 1). Dum dicitor sub quo rege quis sacerdos sit, temperantur mala: adest semper in mœrore solatium, nec consolator deest,cui imminet persecutor. Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias. Usque ad Herodem Judaicee genti sacerdotalis sanctitas9 senum gravitas, patrum pietas praesidebat: jus erat lexdivina, ambitio nil ibi,nil temeritas, præsumptio nil valebat, qui gerebatur totum divino ordine,non humano; sed Herodes veniens ex gente aliena invasit a regnum violavit sacerdotium, confundit ordinem, mutavit mores, sprevit senes, interfecit juvenes, tribus miscuit, delevit stemmata,corrupit genus,tulitquidquid erat et divinæ et humanaefunditus disciplinae. Sed hoc quid ad Zachariam sanctum? Ne quid ergo tale et in ipso zacharia crederetur admissum,evangelista cogitur sic referre: Fuit in diebus Herodis, regis Judæ, sacerdos quidam nomine Zacharias. de vice Abia. c Quia usque ad i psum ab atavis, avis, patribus,transfusum genus mansit sacerdotii, tempus legis, sacri- Scii omnis servata est disciplina, eoquod impietatem regis, iniquitatem temporis, ambitionis rabiem, temeritatis furorem, sacerdotis meritum, et vita compesceret. Sed qui sequatur, audiamus. Factum est ut incensum poneret, ingressum in templum Domini,et omnis multitudo populi orabat foris in hora incensi. g In hora incensi, fratres, jam sol Judaico occumbebat in templo, ut in Ecclesia matutinusexsurgeret, et JudaicaB doctrinæ instabat vesper, quia Evangelii imminebat aurora; legis obscurabatur dies.