Latin
3.54 to 3.75
Peter Chrysologus, Sermones 3.54-75
Unproofread scanNot analysed yet
His auditis,adhuc moramur; adhuc non redimus ad patrem? Cito proferte stolam primam, et induite illum i Sustinuit filii crimina,qui non sustinuit nuditatem: hinc est quod a servisante vestiri voluit filium, quam videri: ut soli patri nota esset nuditas: quia pater solus viderefilii non poteratnuditatem. Cito proferte stolam primam. Pater hic qui a in secundis esse non passus est peccatorem, plus de venia quam de justitia gaudium vult habere. Cito proferte stolam primam. Non dixit, unde venis? fuisti ubi? ubi sunt quæ tulisti? quare tantum gloriam tanta turpitudine commutasti? sed: Cito'proferte stolam primam, et induite illum. Videtis quia delicta non videt vis amoris. Tardam misericordiam pater nescit. Delicta qui discutit, prodit. Et date annulum in manu ejus. Paterna pietas contenta non est innocentiamreparare solam nisi pristinum restituat et honorem. Et date calceamenta in pedibus ejus. Quam pauper rediit qui ditatusabscesserat,etde tota substantia calceamenta in pedibus non reportat. Dale calceamenta in pedibus ejus. Ne vel in pede remaneret deformitas nuditatis; certe ut calceatus anterioris vitæ rediretad cursum. Et adducite vitulum saginatum. Communis vitulus non sufficit, nisi fuerit pinguis, nisi e fuerit saginatus; vitulus pinguis testatur paternæ pinguedinem charitatis. Et adducite vitulum saginatum,et occidite,et manducemus, et eputemur:quia hic filius meus mortuus fuerat; et revixit; perierat, et inventus est. Historiam loquimur adhuc,et jam cogitamus arcanum nu* dare mysterium. g Mortuus filius, vituli suscitaturex morte, et unus vitulus totius familiae funditur in saginam. Sed differendum est, ut senioris dolorem vetustum,vetustiorem fratrisinvidiam prosequamur.