Latin
31.1 to 31.20
Peter Chrysologus, Sermones 31.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Bonitas virtutum mater, malitia origo vitiorum; virtutes comitatur gloria,inhæret vitiis cognata confusio; sicutvitia teguntur dolis, ita illustrantur libertate virtutes. Hinc est quod Christus virtutum lux, agebat libere, loquebatur pure, præstabat ut Deus, patiebatur ut parens, ut dominus arguebat: Judeei vero viperium germen, a genitricis mors, genitoris occisio, dum perimunt Christum Synagogæ matris uterum diruperunt. Vere sicut scriptum est: Progenies viperarum (Matth. III) submittebant capita, adulabantur lingua, vulnera dabant dolis, blasphemiis venena fundebant: et quasi non sufficeret ad odium contemptus,despectus ad inj uriam,sic Christum persequebanturinsidiis,tentabant dolis,interrogatione pulsabant, appetebantcontumeliis, et tota cupidi simulatione vallabant. Objiciebant curandos sabbato, ut si non curasset. fieret de impossibilitate contemplus; de lege manaret calumnia si curasset. Interrogabantin qua potestate faceret sua jussione virtutes (Luc. xx), ut si dixisset,deitatis, invidiam commo- Terent; si tacuisset,artis magicae crimen inferrent. Dicebant enim in Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia (Matth. XII): et, sicut hodie lectum est, apuddiscipulos in magistrum notam de Publicanorum convivio componebant. Apud magistrum discipulos jejunii nescios gulae deditos accusabant; sed discipulis de magistro,magistro de discipulis odiorum causas, discordiae semina livore jactabant. Accesserunt, inquit,discipuli Joannis, dicentes: Quare noset Pharisæijejunamus frequenter,discipuli autem tui nonjejunant(Matth. IX)? Et cum discipulis Joannis quæ societas Pharisæis? nisi quia junxerat b in vi. dia, quos disjunxerat disciplina. Hic jam sua perdit jura zelus, junxit disjungere consuetus. Judaei postponi Moysen Domino non ferebant, discipuli Joannis Christum nolebantJoanni ullatenus anteferri: sic in Christum fremebant utrique Ii fore communi. Quare no. et Pharisæi jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant Quare? quia penes vos est de lege,non de voluntate, jejunium; jejunium non jejunantem respicit,aed lubentem. Et quis vobis jejunii fructus est,qui jejunium jejunatis invitum?