# Sermones 31.1-20

Peter Chrysologus, Sermones, 31.1 to 31.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/31.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/31.1

Bonitas virtutum mater, malitia origo vitiorum; virtutes comitatur gloria,inhæret vitiis cognata confusio; sicutvitia teguntur dolis, ita illustrantur libertate virtutes. Hinc est quod Christus virtutum lux, agebat libere, loquebatur pure, præstabat ut Deus, patiebatur ut parens, ut dominus arguebat: Judeei vero viperium germen, a genitricis mors, genitoris occisio, dum perimunt Christum Synagogæ matris uterum diruperunt. Vere sicut scriptum est: Progenies viperarum (Matth.III) submittebant capita, adulabantur lingua, vulnera dabant dolis, blasphemiis venena fundebant: et quasi non sufficeret ad odium contemptus,despectus ad inj uriam,sic Christum persequebanturinsidiis,tentabant dolis,interrogatione pulsabant, appetebantcontumeliis, et tota cupidi simulatione vallabant.Objiciebant curandos sabbato, ut si non curasset.fieret de impossibilitate contemplus; de lege manaret calumnia si curasset. Interrogabantin qua potestate faceret sua jussione virtutes (Luc. xx), ut si dixisset,deitatis, invidiam commo- Terent; si tacuisset,artis magicae crimen inferrent. Dicebant enim in Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia (Matth. XII): et, sicut hodie lectum est, apuddiscipulos in magistrum notam de Publicanorum convivio componebant.Apud magistrum discipulos jejunii nescios gulae deditos accusabant; sed discipulis de magistro,magistro de discipulis odiorum causas, discordiae semina livore jactabant.Accesserunt, inquit,discipuli Joannis, dicentes: Quare noset Pharisæijejunamus frequenter,discipuli autem tui nonjejunant(Matth. IX)? Et cum discipulis Joannis quæ societas Pharisæis?nisi quia junxerat b in vi. dia, quos disjunxerat disciplina. Hic jam sua perdit jura zelus, junxit disjungere consuetus. Judaei postponi Moysen Domino non ferebant, discipuli Joannis Christum nolebantJoanni ullatenus anteferri: sic in Christum fremebant utrique Ii fore communi. Quare no. et Pharisæi jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant Quare? quia penes vos est de lege,non de voluntate, jejunium;jejunium non jejunantem respicit,aed lubentem.Et quis vobis jejunii fructus est,qui jejunium jejunatis invitum?

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
