# Sermones 31.21-33

Peter Chrysologus, Sermones, 31.21 to 31.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/31.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/31.21

Jejunium est singulare sanctitatis aratrum,colitcorda,eradicat crimina,evellitdelicta,vitia subruit,charitatem serit,copiam nutrit,parat innocentiæ messem. Discipuli ergo Christi in tota sanctitatis segete constituti,et virtutum manipulos colligentes,habentes panemjamnovi fructus,inveterata non possunt jejunia jejunare.Quaejactantur verbis,pallore proponuntur, venditantur defectu, placent humanis oculis,non divinis.Quare nos et Pharisæi jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant?Respondit Dominus: Numquid possunt filii sponsi jejunare, quamdiu cum illis est sponsus? Quid est hoc? Interrogatus Joannes sponsum esse sic testatus est Christum: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit cum gaudio,gaudet propter vocem sponsi (Joan. 111), Convenienter ergo discipulis Joannes magistri sui voce respondit,ut vel illi crederent et non cogerent tempora sponsi laeta tristis intrare jejunii: quia qui quærit sponsam jejunia seponit,relinquit austera,totum se dat gaudiis, epulis indulget, totus blandus, totus amabilis, totus festivus incedit, et facit totum quod sponsæ tenera requirit affectio. Christus ergo qui tunc e Ecclesiam desponsabat,indulgebat se mensis, convivantibus se non negabat, humanum, comem,blandum se pia charitate reddebat, donec divinis humana conjungeret, et faceret de terrena societate caeleste consortium.Adjecit Dominus dicens:Nemo immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus,tollit enim plenitudinem ejus aveslimento, etpejor scissura fit. Antiquæ legis supellectilem dicit g J udaicis studiis attritam, corruptis sensibus,sectis scissam, impuris actibus obsoletam, a Pannum rudem Evangelii nuncupat indumentum. Sed audi pannum non scissurae partem, sed principium texturæ.Tunc enim primum regalis indumenti tela de Christi vellere texebatur, de vellere quod dabat Agnus. Agnus Dei qui tollit peccata mundi (Joan. 1). Texebatur autem regium vestimentum, quod in purpureum fulgorem cruor tingeret passionis. Merito ergo Christus hunc pannum rudem Judaicæ vetustati prohibebat immitti,ne pejor scissura fieret,siJudaicam vetustatem novitas scinderet Christiana.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
