# Sermones 31.34-39

Peter Chrysologus, Sermones, 31.34 to 31.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/31.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/31.34

Et geminat exemplum, dicens: Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpunt utres;et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum mittunt in utres novos,et ambo conservantur. Ctres veteres Judeeos vocat; novos utres nuncupat Christianos:quia sicut utres pellium ab omni squalore purgantur, et pigmentis liniunlur odoratis, ut soporem vini possint inviolabilem custodire,ita jejuniis corporahumana ab omni carnalium delictorum squalore purgantur et fiunt utres divinis torcu laribus apti, ut de prelo crucis accipiant vinum novum, et incorruptam novitatem conservent.Sed hoc sicut accipiunt Christiani; ita.Judæi nisi Christiani fuerint, non habebunt: qui corrupti vitiis et inveterati malis, vinum novum quod est Evangelii verbum, sic acceperint d ut rumpantur et fundant. Agnoscendum est ergo quia Christus per exempla hæc non discipulos suos noluit jejunare,sed noluit jejunium verum fraudulento miscere jejunio.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
