# Sermones 32-47

Peter Chrysologus, Sermones, 32 to 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/32

tenere tuanon potest, quia sua dedit. An humanis indiget, qui divina largitur? anestnostrorum cupidus, qui nos suorum fecit hæredes?certe quibus regnum contulit,quid negabit? homo, si hic permansurus es, quæ tua sunt hic repone: si illuc iturus es, hic quæ tua sunt cur derelinquis? Qui relinquenda servat, alienorum custos est, non suorum. Si inhac vita, qua peregrini sumus vivimus, et modicum temporalem esse pauperem dolet, tristem, inhonorum esse: quale erit in perpetua patria inter æternos cives, de contemptu dolorem, de ignobilitate pœnam,de nuditate opprobrium sustinere; et nunc addici pæonis, quando alii promoventur ad regnum? quando pauper ducitur ad concessum Dei,et dives trahiturad consortium punitorum f Heu quam lamentendæ vices, quando desperati penes homines possidebunt spem divinam, et humanis bonis praediti bonis coelestibus fraudabuntur 1 Et hoc facit thesaurus, qui cor hominis,aut pereleemosynam levat ad cœlum, aut per avaritiam demergit in terram. Et ideo dixit: Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.Homo, mitte et praemitte thesaurum tuum in cœlos, ne a cælestem animam demergasin terram. Aurum de profundo terræ,anima ab excelsis cœli. Melius proinde est ad sedem animæ deferri aurum, quam in sepulcro auri anima demergatur. Exutos ergo totis divitiarum curis, etjam per omnia expeditos militare sibi in saeculo j ubet,quos regnare donavit in cœlo. Sint lurnbi vestri præcincti, et lucernæ ardent. in manibus vestris et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis.b Sint lumbi vestri præcincti: ibi præcingenda est virtus, ubi voluptas est comprimenda. Nescit vincere vitia corporis,virtutis cingulum qui deponit. Cincti ergo castitatis baltheo, quod est insigne militiæ Christianæ, fluxam carnis detruncemus ignaviam, et regis nostri exspecta tione pervigiles insomnem som n um sæculi nesciamus.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
