Latin
34 to 44
Peter Chrysologus, Sermones 34-44
Unproofread scanNot analysed yet
iv), ut quod adumbraverat in famulis ipsa per se a jam Veritas, facta et cœpta perficeret, firmaret tenera, inchoata suppleret, et quæ præceptis institue rat, roboraret exemplo; non enim suffecerat hoc tantum tanti numeri sacramentum imperasse verbis,nisi commendassetet facto. Et tamen, fratres,a tempore diluvii sacramenti huj us contendimus aperire mysterium,non ausi anteriora contingere, superiora rimari, loqui tacita, tam diu certe reposita proferre: præsertim cum mihi temerarium et vobis non necessarium videam causarum tales tantasque origines perscrutari. Veræ devotionis est, fidelissimæ servitutis est, quid fieri velit, non quare velit dominator, inquirere. Si ergo quadraginta dierum simplex purum, aequale, tantis testimoniis, sub tanti numerosacramenti traditum nobisa Domino jejunium perdocetur, undeistavarietas,undenovitasista,undehebdomadae nunc resolutae, nunc rigidae, nunc indulgentes nimium, nunc severæ? Unde intemperati jejunii usus iste,qui aut afficiatsine venia, aulremittat adcrapuiam? Hoc est, separatim calida, separatim frigida, separatim salis, separatim cibi remedia suis usibus depulare,et totum vitæ negligere conditorem? Certe qui corporis ciboscondiunt,sapienterdiscantanimae pabulum temperare, ne aut plus salitum, aut penitus insulsum salutaris cibi general lethale fastidium. Jejuniumsit æquale: et,ut est nobis traditum (Matth. II), servetur ad corporis et animæ disciplinam. Certe qui jejunare non potest, non præsumat inducerenovitatem: sed fateatur esse fragilitatis proprii qnodrelaxat,et a redimat eleemosynis quod non potest supplere jejuniis; quia illius gemitus Dominus non requirit, qui pro se gemitus pauperum sicredemit.