# Sermones 35.17-34

Peter Chrysologus, Sermones, 35.17 to 35.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/35.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/35.17

Hinc est quod peccator pænam recipit, aegrotus recipitcuram.Mulier ergo non K voluntatis conscia,sed doloris, nec confusacrimine, sed confusa languore, accessit retro ut turbae declinaret oculos,non Christi vitaret aspectum; a populis nesciri voluit,non a Christo; gestivit non Deum latere, sed homines: quia non nisi a solo Deo potuit latens videri, audiri tacens, celata curari. Accessit et tetigit fimbriam vestimenli ejus. Quia in Christo nil postremum credidit,niljudicavit extremum; quia nec minoratur Deus in homine nec virtus attenuatur in fimbria, nec coelestis natura membrorum variatur officiis. Hinc est quod mulier per dorsum pervenit ad faciem,per vestimentum penetravit interna, et per fimbriam capitis tetigit summitatem. Nec hoc sine mysterio; audite prophetam dicentem: Sicut unguentum quod descendit in oram vestimenti ejus (Psal. CXXXII). Videtis, fratres, in fimbriam vestimenti huj us totam plenitudinem divini chrismatis, totam divini capitis transisse virtutem. Scienter ergo mulier sacram Christi fimbriam gestivit attingere, utdeocculto mysterio vulneris posset sumere medicinam. Fratres,magna haec mulier,etnimium permiranda,quae scientia doctores legis vicit sacramento omnes Judæos superavit,fide praecessit apostolum. Nam Judaea cum scribis et doctoribus suis Deum totum despexit in corpore::Thomasapostolus ut Christum Deum crederet, immisit manus, injecitdigitos, patefecit vulnera; et ut Christum crederet, iterum pati compulit Christum (Joan. xx). Sed haec mulier quam personam teneat,cujus typum praeferat,cujus praesentet imaginem,spirituali intelligentia perquiramus.Quae est sita quam sic genuinus sanguis, naturalis debilitas, originalis morbus, ad causas mortis, ad lethale vulnus,ad foedi languoris adduxit angustias? et quam sic sordida vit vitiis,fœdavit criminibus, secretis vulneribus sauciavit, ut eam ars curare,non solum videreoculus, non solum honestas pateretur,non prevaleret lex ipsa mundare, immoquam lex jusserat arceri templo,prohiberi sacris,sanctis omnibus abstinere: etquamsicdixerat immundam,ut quidquid tetigisset,haberetur immundum.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
