# Sermones 36.13-20

Peter Chrysologus, Sermones, 36.13 to 36.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/36.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/36.13

Interpellatricem tacitam,et suggerentem cogitationibus solis.ac post tergum virtutissute consiliis adhærentem,non ut discussor nescius,sed ut praescius inquisitor producit in medium,suisque facit astare conspectibus, ut quae sibi portaratsalutem,omnibusreportaret et fidem; etquae virtutem, probarat,agnosceret majestatem; nec rediret,ut putabat,incognita,quae plenam sui dederatnotionem. Dum erubescit vulnus,dum in tali curaipsum veretur ut Deum.fidei suae mulier non parva nubila sustinebat,et mentis suae lumine confusionumnebulis ipsa caligabat.Vox ergo inquirentis Domini, velut flatus salutaris,fugavitnubes,dispersitnebulas,illustravit fidem,et illam quæ noctis latebat in tenebris ipso sole reddidit clariorem. Aut minor est ita sole, quae toto orbe radiat, quæ toto Ecclesiae fulget et resplendet in cætu?si sic rediisset invisa,date veniam, eluserat medicum,non probarat; et sibi quod consecuta fuerat,ascribere potuit,non sananti; quae se curam rapuisse d de fimbria curantis crediderat,non de sensu: aut quid illius esse crediderat,cujus in se virtutem senserat,voto tamen judicabat extraneum?Quæ utique, et si ante curam verecundiæ fuerat quod latebat,humilitatis quod se judicabat indignam,cur post curamnonsponte,utageretgratias,ut honorem redderet, ut gloriam tanti operis referret,occurrit? sed posteaquam vidit Dominum in inquisitione persistere, et discipulis excusantibuset compressionem turbæ opponentibus,non posse conspicit se latere,postquam illam timor et tremor conscientiaecoepit arguere, venit in medium,ut quem occulte senserat medicum, ® palam profiteretur, et adoraret ut Deum, et tam præsentibus quam futuris fieret de tanto suo languore medicina,dicenteevangelista: Mulier autem timens, ac tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidens ante pedes ejus,dixit ei omnem veritatem Verum,quia historica relatio,ad altiorem semper est intelligentiam sublimanda,et figuris præsentibus futura sunt noscenda mysteria,archisynagogus, vel ejus filia, sive mulier in fluxu sanguinis constituta, quid sub harum specie personarum teneant sacramenti allegorico nunc sermone pandendum est.Archisynagogi filia,ad quamvenit Christus,vadit, et properat, et humano gradu iter facit,qui divinitus loco non potest promoveri,sine dubio synagoga est, dicente Domino: Non sum missus,nisi ad oves quæ perierunt domus Israel (Matth.xv),Sed dum ad illam Christus tendit,Ecclesia,quæ in cunctis gentibusposita,amisso naturae bono, perdebat et profundebat sanguinem generis humani;

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
