# Sermones 36.21-27

Peter Chrysologus, Sermones, 36.21 to 36.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/36.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/36.21

cujus languorem peritia humanadum curare nititur,ipsum cumulabat: nam censura fragilitatis humanae, ac mundanæ districtio disciplinæ,et populorum semper sanguinem fudit. et tamen nec hostes abolere, nec civium bella compescere, nec criminum potuitdementiamperdelere;haec ergo talibus confossa curis, ubi quidquid suæ fuerat f et erat substantiae,vidit esse consumptum,id est, animum, mentem, sensum, ingenium, laborem,industriam,rationem,quæ utique rectoribus ad profectum velut medicantibus commodamus, ubi Christi praetereuntis sensit præsentiam, retro accesssit, quia videre eum sanguine polluta non merebatur.Accedit retro, hoc est, Mei sequitur auditum, et extrema Christi velut ipsam tangit fimbriam,dum non honoratur in patribus,non sanctificatur in lege,non se jactitat in prophetis,non Dominico ipso honoratur in corpore. dum ab illo generationis Christi ordine habetur extranea.Post tergum, hoc est novissimo tempore Christum sequitur,et sancitur occulto fidei sacramento, et vere tetigit vestimentum, quod in sepulcro reperit,per quod resurgentis Domini credidit, et praedicavit a insignia. Sed dum circa hanc Christus suis virtutibus occupatur,in archisynagogi filia deficit,et montur Synagoga: ut etipsa ad vitam per fidem redeat,quaeper legem mortua fuerat, et perierat per naturam.Inter hæc veniunt de domo archisynagogit et dicunt, Nolivexare magistrum, mortua est puella Hodieque Judæi nolunt vexari Christum, quem cupiunt non venire, et mortem pronuntiant, qui spein resurrectionis infideliter perdiderunt; sed et illud huic assertioni nostrae quam convenit, quod archisynagogi filia duodecim annos egisse refertur in vita,et haec duodecim annos perseverasse memoratur in vulnere, cum utriusquenovissimo et expleto tempore salus redderetur et vita. Nam iste numerus tempus humanæ vita concludit: qui ut annum faciat,duodecim distinguitur et numeratur in mensibus: unde et prophetab sub annum Domini acceptum Christum indicat advenisse; et Apostolus temporis plenitudine Christum venisse approbat, dicens: Postquam venit temporis plenitudo, misit Deus Filium suum (Gal.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
