Latin
4.36 to 4.50
Peter Chrysologus, Sermones 4.36-50
Unproofread scanNot analysed yet
et ideo nil pater perdidit, filium cum recepit. frater credidit damnum,qui rediisse conspicit cohæredem. Et quando invidus non avarus,quando quidquid habet alter j se computat perdidisse? At ipse dixitilli, Fili: tusempermecum es,etomnid mea tua sunt; epulari autem, et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus fuerat,et revixit; perierat, et inventus est. O quid facit visamoris I quamvis malo filio non esse nescit, non esse non potest pater; videt filium degenerasse animo; videt paternæ pietatis, paterni generis nil habere,et tamen nuncupat filium; suadet effectum jad gratiam vel spem revocatlargitatis, dicendo: Tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Hoc est dicere: Patere filium rediiSse patri, permitle patri fllium suscepisse; nec ille aliud qUAm patrem quæsivit, qui veniens non filii, sed loco mercenarii voluit collocari, dicens: Pater, peccavi in cælum et coram te; etjam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuta Sint tibi omnia, ili sufficitpater: et ne quid tibi de præsentibus, de veteribus existimes imminutum, illi nova et futura perquiram. Certe si consilium patris sequeris et præceptum, participa præsentia cum fratre; ut cum ipso tibi communia sint futura. Gaude ergo,et inventum gaude, ut ille te gaudeat non periisse. Sedjam sermonemhistoricumconoludamus, ut postea quae sunt mystica, quæ profunda, Christo revelante, pandamus.