Latin
41 to 53
Peter Chrysologus, Sermones 41-53
Unproofread scanNot analysed yet
Lacrymisrigabat pedes ejus. 0 quantavisinlacrymis peccatorum I rigant cælum, terram diluunt, exstinguunt gehennam, delent in omne facinus latadivina promulgatione sententiam. Et capilliscapitissui tergebat. Dominicos pedes lavat lacrymis, a crinibus tergit. Vacat ab excusatione paupertas; inhumanitas veniam non habebit,quiam totum sibi natura sufficit ad obsequium Creatoris. Et capillis capitis sui tergebat. In peccatrices caput purgandis crim inibus refluebat unda, ut sua fonte mulier in novum baptisma suorum dilueretilluviem peccatorum. Et capillis capitis sui tergebat. Ut j uxta Psalmistam verticem capilli (Psal. LXVII), ex quo ambulaverat in delictis suis, in sanctitatem tali verteret servitute. Et osculabatur pedes ejus. Præcesserant intervenientes lacrymae,ut oscula devota sequerentur,quia lacrymæ satisfactionis sunt documentum, oscula sunt reconciliationis indicia, Et ungebat unguento. c Mulierem super caput Dominifudisse oleum, alio evangelista referente, cognovimus (Matth. XXVI): non est ergo quod facit hæc mulier mollis et carnalis obsequii, a sed plenae humanitatisestsacramentum; quia e in capiteChristi Deus est, in pedibus evangelizantium pacem. f Orate, fratres, ut et nos in unguine Domini commereamur aliquatenus computari, et ungamur unguento quod pedibusfunditurSalvatoris: quia sicut oblatio est, cum offertur unguentum; ita chrisma perfectum est,de Dominicis vestigiis cum redundat. Cujusaulem mulier ista typum praeferat, vel quam magnum praefiguret arcanum, donante Deo, tunc dicemus, quando ea quæ sunt in sequentibus exponentur.