Latin
42.14 to 42.35
Peter Chrysologus, Sermones 42.14-35
Unproofread scanNot analysed yet
Judicium,inquit,sine mlsericordiafiet illi,qui non fecerit misericordiam (Jac. 11). Misericordiam,qui non dat alteri, tollit sibi. Misericordia sibi erit, qui spargit pauperi. Dispersit, inquit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi (Psal. cxi). Misericordiarn qui seminat inopi, sibi metet. Qui seminant, inquit, in lacrymis, in gaudio metent. (Psal. CXV). Non sic imber infundit terram, quomodo jejunium lacrymæ rigant pauperum. Homo,in lacrymas pauperum jactaseminajejunii tui, quia siccantur jejunii virtutes, arescunt jejunantium messes, quæ pauperum fletibus nonfuerint irrigatae. Coeli pluvia infundit terram, lacrymæ pauperis coelum rigant; ergo sitit coelum,et exspectat deploratu pauperum vicem roris,quia misericordia aratcoeli campos,sulcos ducit pietas per superna,illic misericordia seminat; quia quæ susceperit manus pauperis, ibi metit; ibi segetem colligit, qui semen suum pauperi commiserit hic serendum. Beatus cui seminanti sic æterna horrea perpetem praeparantur ad vitam. Hunc serentem B. Apostolus perscribebat, cum diceret: Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus,de benedictionibus et metel:unusquique sicut proposuit cordi suo,non ex tristitia aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX). Magna suntopera Domini,sed magnitudinem præcellit misericordiæ magnitudo: nam cum dixisset propheta: Magna opera Domini (Psal. cx), adjecit alibi: Misericordiceejussuperomnia opera ejus (Psal. CXLIV). Misericordia,fratres, implet coelum, replet terram. Domine,inquit,in cælo misericordia tua (Psal. XXXV). Et idem ipse: Misericordia Domini plena est terra (Psal. XXXII). Et revera, fratres, periisset totum quod Deus fecerat,nisi misericordia subvenisset. Culpa et ultio quidquid in hunc mundum venerat, auferebant; quia et fragilitas semper tendebat ad lapsum, et cogebatur ad vindictamsemper censura judicantis. Sic angelus dejicitur e coelo (Isa. XIV); sic de paradiso exsulathomo (Gen. III); sic mundus diluvio deletur (Gen.