Latin
43 to 55
Peter Chrysologus, Sermones 43-3-55
Unproofread scanNot analysed yet
Certe si te jam possidet totus ignis inferni,si te gehennae flamma complectitur,quare solius linguæ æstibus desideras subveniri? Nisi quia cum pectus tuum anhelatflamma sui criminis et reatus. magislingua uritur, ardet, æstuat, quæ insultavit pauperi, quæ misericordiam denegavit: hæc praecedit ad judicium, haec antea degustat et patitur cruciatus, hæc de toto corpore prima sentit ardorem, quae cum prima hic varios deliciarum cibos, et odorata degustaret pocula,mandare pietatem noluit,fieri misericordiam non præcepit, sed et ipsa cum alii facerent, derogabat. Ipse est quiinduebatur purpura et bysso. Quid est, dives? ab æstu byssus non defendit? purpura non resistit inferno? Remanseruntista; deserueruntista, etipsenuncnudus sudas, æstuas, qui aliquando insultaba5 æstibusa artificiosa uditate vestitus. Et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aqua, et refrigeret linguam meam. Quid est dives? ubi sunt torrentes torcularium tuorum? ubi sunt horreo ad famem pauperis non minus cupiditatibus dilatata quam copiis? ubi sunt vina ad inopiam pauperis annositatibus et ipsa temporum oblivione servata? ubi sunt effusiones, lapsus, flamina ministeriorum tuorum? Ista omnia tibi periere,Don crimini,quis sitis extremi digiti guttam, quam si vel solam dedisses pauperi,non sitires. Immisericordem te gutta, et mica reddiditinhumanum, in quibus totus pauperis Iet victus consistit et vita. Velim scire, dives, si vel ipsi sibi in pœna positus ignoscis,quia ad haecmala non venisses, si de tantis horreis micam, guttam de tantis torcularibus tunc dedisses. Parum est quod caro eget, quod natura exigit, quod sufficit vitæ; avaritia causa est quod homo magna at multa recondit non sibi,sed aliis ad suum plane præsentem vel posterum cruciatum. Sed dicis, dives: Ego et si vinum negavi,aquam peto, quam communem cunctis animantibus auctor ipse omnium præstitit et natura.