# Sermones 43.43-59

Peter Chrysologus, Sermones, 43.43 to 43.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/43.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/43.43

XCIV). Putasne ante Deum lacrymas fundere dignalur, qui verba non dignatur expromere? i Manicemus, oremus, vel humano timore, si non amore divino; si non invitati bonis, vel coacti malis. Mala tempora facit nobis contemptus Dei, temporum cursus non facit. Quod ergo contemptu perdidimus,jejuniisconquiramus: animas nostras jejuniis immolemus, quia nihil est quod Deo praestantius offerre possimus, probante propheta, cum dicit: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). Homo, offer Deo animam tuam, et offer oblationem jejunii, ut sit pura hostia, sacrificium sanctum, vivens victima, quae et tibi maneat, et data sit Deo. Hoc qui non dederit Deo, excusatus non erit, quia daturus se non potest non habere. Sed accepta ut sint ista, misericordia subsequatur; jejunium non germinat, si de misericordia non rigetur, siccaturjejunium misericordiæ siccitate: quod imber terris,hoc jejunio misericordiaest.Quamvis cor excolat, carnem mundet,eradicet vitia, virtutes serat; si misericordiae fluenta non dederit, fructum non colligit jejunator. Jejunator, ager tuusmisericordia jej unante jejunat; jejunator, quod tu in misericordia fuderis, tibi in horreo hoc redundat. Homo ergo, ne servando perdas, collige prorogando; homo, dando pauperi, da tibi: quia quod tu alteri reliqueris, non habebis.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
