# Sermones 44-3-64

Peter Chrysologus, Sermones, 44 to 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/44-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/44-3

III)? Denique ubi tota corporis sedata querela est, est, in totum facti sunt sine querela, moi sterilitas fugit, reviviscit senectus,fides concipit,parit castitas, nascitur major homine,par angelis, tuba cœli,præco Christi, arcanum Patris, Filii nuntius,signifersuperniRegis,peccatorum venia, Judaeorum correctio, vocatio gentium, et ut proprie dicam, legis et gratiae fibula, quæ diploidem summi sacerdotis sancto patri j ungebat in pectore. Evangelista ergo virtutes patris unatrisque describit, ut ex generatorum tantis meritis dignitas germinis nosceretur; et probaretur major homine, qui in ortu suo excedebat legem nativitatis humanae.Sed si processurus est,jam nascatur Joannes, quia instat nativitas Christi; surgat novus Luciter, quia jubar jam veri Solis erumpit; det vocem præco,quia adest judex;clamet tuba,quia venit Rex; et quia processurus est Deus,angelus jampræcedat. Verum,quia quod supra homines est, homo referre non sufficit virtutes cnascentis angeli, angelus jam loquebatur. Dixit angelus ad Zachariamy Netimeas Zacharia: exaudita est deprecatio tua,ecce Elisabeth uxor tua pariet tibi gaudium; et vocabis nomen ejus Joannem; et erit tibi filium et exsultatio; et multi in nativitate ejus gaudebunt. Erit enim magnus coram Domino; et vinum et siceram non bibet; et Spiritu sancta replebitur adhuc ex utero matris suæ; et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum; et ipse praecedet ante illum in Spiritu et virtute Eliæ, ut convertat corda patrum in filios,et incredulos ad prudentiam justorum,parare Domino plebem perfectam.Vacat humanus sermo, silet predicatio tractatoris, quando angelico praeconio Joannis profertur gloria; virtus insonat, laus e collaudatur; nec est quod illi adjiciat homo, cui Deus contulit totum. Spiritu sancto, inquit, replebitur adhuc ex utero matris suæ. Videtis quemadmodum Joannes ante pervenit ad coelum quam tangeret terram, ante accepit divinum Spiritum quam haberet humanum, ante suscepit divina munera quam corporis membra,ante coepit vivere Deo quam sibi, immo ante vixit ille Deo quam Deus viveret illi, juxta illud Apostoli: Vivo autem jam nun ego,vivit vero in me Christus (Gal.II).f Sexto mense suæ matris exsultat in utero, et in uterum Virginis venisse nuntiatChristum.Fervens nuntius, qui ante gestivit nuntiare quam vivere;

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
