Latin
44.59 to 44.64
Peter Chrysologus, Sermones 44.59-64
Unproofread scanNot analysed yet
non potest non docere: hinc est quod docens impietatem, pestilentiæ a residet in cathedra, et sermone mellito virus doctrinae lethalis audientibus sic diffundit. Pestilentiæ cathedram philosophiam posuit, quae docuit, aut deos multos; aut eum qui est, vel non esse, vel non possedocuitinveniri: qui ipsam creaturam naturæ dedit, ut naturae negaret Auctorem. Cathedram pestilentiae Pharisaeusproposuit,d qui traditiones humanas decretis cœlestibus anteponens, vastam e lucem fudit populo Judæorum. In cathedra pestilentiæ haereticus sedit, qui sub specie fidei, scindit, rumpit, distrahit unitatem. Beatus ergo vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit. Et plane beatus, quia ista tria declinando ad Trinitatis beatitudinem meruit pervenire, Meditetur ergo in lege Domini, et meditetur die ac nocte, ut quae sequuntur mereatur videre in futuro. et audire latius tempore competeuti.