# Sermones 446

Peter Chrysologus, Sermones, In divum Appoltinarem episcopum et martyrem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/446

j Beatus Appollinaris, primus sacerdotio, solus a hanc Ecclesiam Ravennatem vernaculo b at queinclyto martyrii honore decoravit.c Merito Apollinaris, quia juxta mandatum Dei sui, hic perdidit animam suam, ut eam inveniret in vitam sempiternam. Beatus qui ita cursum consummavit, fidem servavit, ut vere primus a credentibus suo reperiretur in loco. Nec eum quisquam confessoris vocabulo minorem credat esse quam martyrem,quem Dei nutu quotidianum et multiplicem reversum conspicite ad agonem. Audi Paulum dicentem: Quotidie morior (I Cor.xv). Semel mori parum est eum qui potest regi suo gloriosam sæpe de hostibus referre victoriam. Non tam mors quam fides et devotio martyrem facit, et sicut virtutis est in acie, in conflictu, pro regis amore succumbere,ita perfectæ virtutis est diu agere etconsummare certamina. Non ideo persecutus estmartyrem, quia non statim intulit mortem; sed probavit martyrem, quia non elicuit fidem; injecit tela quae potuit, et omnia armorum suorum genera callidus exegit inimicus: nec tamen fortissimi ductoris movere mentem potuit, aut temerare constantiam. Summum est, fratres, pro Domino praesentem vitam, si necesse sit, contemnere,sed gloriosum est etiam cum vita mundum suo temnere et conculcare cum principe. Festinabat Christus ad martyrem, martyr suum festinabat ad regem. Bene diximus festinabat, juxta illud prophetae: Exsurge in occursum mihi, et vide (Ps. LVIII). Sed ut propugnatorem suum sibi Ecclesia sancta retineret,Christovehementer occurrit,utvincenti justitiæ reservaret coronam, et sibi belli tempore præliatoris sui præsentiam condonaret. Fundebatstepe confessor sanguinem suum,suisque vulneribus, fide mentis suæ, testabatur auctorem. Cœlum suspiciens carnem despiciebat et terram. Vicit tamen, tenuit, et a suo desiderio retardari martyrem tenera adhuc h Ecclesiæ impetra vit infantia. Infantiam dico, fratres, quae totum semper obtinet, quæ plus lacrymisquamvirium rationecontendit.Nequeenim tantum vultus at sudor fortium quantum possunt lacrymae parvulorum,quia ibi corpora, hic corda franguntur; ibi mentis judicia VIX moventur, hic tota pietas inclinata, descendit. Etquid plura, fratres? Egit, egit Ecclesia sancta mater, ut nusquam a suo separaretur antistite.Ecce vivit, ecce ut bonus pastor suo medius assistit i grege,nec umquam separatur spiritus, qui corpore præcessit ad tempus; præcessit dico habitu, cæterum ipsa i inter nos corporis sui habitatione quiescit. Exstinctus est diabolus, persecutor occubuit: ecce regnat et vivit, qui pro regesuodesideravit occidi, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia seculorum saecula.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
