Latin
In D. Andream apostolum
Peter Chrysologus, Sermones 456
Unproofread scanNot analysed yet
Beatus Andreas merito natus hodie creditur, quando non ad præsentem vitam materno esteffusus ex utero, sed conceptu Mei, martyrii partu, cælestem noscitur generatus ad gloriam. Quando non eum materna cunabtila suscepere vagientem, sedsupernatriumphantemsecretareceperunt; quando non infirmum lactis p8stum genitricis trahitex pectore, sed pro rege suo devotissimus miles virtutis sanguinem fudit. Vivit,quia mortem cœlestis militiæ bellator occidit. Sequitur hic moriendo Domino æstuans et anhelans,ac toto virtutis gradu Dominicis incumbit haererevestigiis, ne eum cursusfaciatdisparem fratri, quem natura similom, vocatio socium, parem gratia ipsa perfecerat. Ad unam vocemDomini sicut ille patrem. patriam, censum reliquit: laboribus, opprobriis, itineribus, contumeliis, vigiliis, e Christo largiente, se indefesse germani societati donavit: solum est quod tempore Dominicæ Passionis fugit, sed neque hoc impar, quia fugit. Negare autem si aliqua putatur culpa, non est gravius fugere quam negare. Sed tacenda sunt alia: aequavit, fratres, venia, quos sic discreverat culpa. Et subsecutus martyrii fervor devotos perprobavit, quos metus improbaverat antecedens. Nam crucem quam refugerant, postea conjunctis viribus ardenter invadunt, ut undereatum sumpserant, inde conscenderent coelum, inde praemium sumerent et coronam. Petrus namque crucem, arborem conscendit Andreas; ut qui Christo compati gestiebant, in semetipsis figuram formamque ipsius exprimerent passionis; et redempti ligno, consummarentur ad palmam. Sic Andreas noster et si credit ordini, præmio tamen non cedit et labori.