# Sermones 46.22-47

Peter Chrysologus, Sermones, 46.22 to 46.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/46.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/46.22

prodamus quae fecimus pietati, ne severitati cogamur exsolvere quæ tacemus: dicamus indulgentiæ tempore delicta nostra, ne si tacemus, ad excipiendam sententiam defleamus. Et quid plura, fratres? non judicem, sed judicium nos hortatur propheta clementissimus prævenire. Et in psalmis, ioquit, jubilemus ei. Ne indicta pectori nostro irrationabilis jubilatio crederetur. In psalmis jubilemus. Ut c in psalmis divinum resonet sacramentum, et quod ad provectum salutis animos promoveat audientium. Quoniam Deus, inquit, magnus Dominus. Hic dominici corporis aperit sacramentum, quia Deus etiam in nostro corpore magnus Dominus.Et rex magnus super omnes deos.Juxta illud: Quis similis erit Deo inter filios Dei(Psal. LXXXVIII)? quiaomnes supernæ virtutes cum regant caeteros, ipsae tamen reguntur a Christo. Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae. Q uiia quæ in manu Dei sunt, sine Deo nequeunt obtineri si dilatare fines, si prorogare terminos, si desideramus amissa revocare Deum ergo fidei viribus deprecemur, per cujusoffensamnobis ista depereunt; et ipsius propitiatione redeunt ampliata, qui dat sicut vult, tollit, etcum vult; si reddere non potest, omnipotens non habetur; multa facitad suæ majestatis indicium, ad nostrae emendationisetcorrectionis exemplum. Vacant aliena præ. sidia, si nostri regis non subvenerint adjutoria. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud. Ne putetis quaesitum, inventum, et non a Deo conditum. Ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus ejus formaverunt. Ubi sunt e qui Deum de materia, et maxime de aqua mundum figurasse confingunt? Deus noster in cælo, et in terra, non ut inventor, sed ut conditor materiae, ex nihilo cuncta perfecit. Venite, inquit, adoremus. Quae sequuntur, fratres, ignorantibus veluti immemorem prophetam exultationis suae fuisse, demonstrant, dum provocatosad gaudia mox evocat ad ploratus. Venite inquit, adoremus et procidamus ante eum, et ploremus coram Domino qui fecit nos.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
