# Sermones 46.48-59

Peter Chrysologus, Sermones, 46.48 to 46.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/46.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/46.48

Dixerat: Venite, exultemus; verum hic propheta secum fletus suorum nos deside, rat fundere gaudiorum: quia semperlacrymaesicut dolore magno, ita producuntur et gaudio, quæ uti. que interni pectoris exponunt, et testantur affectum. Qui ergo lapidibus prosternebantur, et lignis, vero tandem Deo cognito, vult nos adorare procidere et repensare lacrymis, atque continuodevotionis obsequio,quod diu etlongo tempore negleximus. Plorat ergo, dum de præteritis pœnitet, gaudet de præsentibus, æstuat et metuit de futuris. Perfectae autem lætitiæ fletus fuisse ex sequentibus sic demonstrant: Venite, adoremus et procidamus ante eum, et ploremus coram Domino qui fecit nos. Etquasi interrogaretur, quare? reddit causas, aperitrationes:Quia ipse est Deus noster, et nos populus patcux ejus et oves manus ejus. Ex hoc utique quantum devotus est ille qui gaudet, tantum certe qui contristatur ingratus.Sed jam quae admonetaudiamusintentius: Hodie si vocem ejus aMdieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea. Quadraginta annis proxim us fui generationi illi, etdixi: Semper hi errant corde;ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi In iramea,si introibuntin requiem meam. Cum dicit, hodie, te convenit, ad te loquitur, quicumque homo es auditor, ne audita voce ejus, contemptus reatum, contumaciae crimen incurras, quem non praecepta, quemnoncorrexit exemplum Nam ob hocJ udaicam duritiem longo sermone narravit,ut te, Christiane, faceret cautiorem,cui non quadraginta annis tantum conversatur,etcohabitat Deus, sed toto vitae tempore paret. et militat ad salutem.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
