Latin
48 to 66
Peter Chrysologus, Sermones 48-66
Unproofread scanNot analysed yet
Non dormi un t, inquit,nisi cum male fecerint (Prov. iv, 16). Et lucernæ ardentes in manibus vestris. Beati, in quorum manibus honorum operum iucent lucernæ. Sic enim: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona vestra operate' magnificent Patrem vestrum qui est in cœlis (Matth. v, 116). Et ut lucerna ante oculos, opus bonum in mentibus sic refulget. Non portanti tantum lucerna lucet, sed multis, et opus bonum dum facto in uno lucet, multos illustrat exemplo. Lucerna repellit noctium obscura, opus bonum malitiee fugat tenebras. Accendamus iucernam e bonis operibus in manibus nostris, si volumus coram Domino et hominibus nos lucere. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suMm, quandoveniat a nuptiis. Quia semper nuptiis amicæ sunt faces, luminum testimonio celebratur castitas nuptiarum. Sicut enim fugit luoem illioita qui præsumit, sic multiplici coruscat in lumine licita qui requirit. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis. Homines suntqui more debitæ servitutis indefessis excubiis adventum sui domini præstolantur; qui vero sic ventri serviunt, ut divinamnesciant servitutem,etde carnis voluptate solliciti, sollicitudinem occursus Dominici perdiderunt,hominesnon vocandi sunt,sed jumenta. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat anuptiis. Ex quoh ad desponsandum suam Ecclesiam Christus advenit,i thalamus ornatur sponsæ et ornatur auro tidei,argento sapientiæ, virtutum gemmis, sanctitatis j velis,verecundiæ rosis, liliis castitatis,pudoris violis. Et ad alta coeli pudicitiee templum,fastigium virginitatis attollitur: nec desunt psalmorum citharæ, prophetica organa, apostolorum voces, totæque symphoniæ cælestium nuptiarum. Satis servus somni est,qui tali et tanto clamore non ad cœlestis regis nuptias suscitatur. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Veniens pulsat,cor bene conscius aperit, male conscius claudit; j usta mens patescitad praemium,injusta,quianon meruit,se praecludit. Vigilemusergo, dilectissimi, ut beatitudinem quæ sequitur consequamur. Beatiservi illiquos cum venerit dominus invenerit vigilantes.