# Sermones 48-2-67

Peter Chrysologus, Sermones, 48 to 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/48-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/48-2

Quis me constituit judicem? Et ubi est illud quod tu dixisti, Domine: Pater neminem judicat, sed omnejudicium dedit Filio (Joan. v)? Aut divisorem super vosf Et quis dividet justosab injustis, sicut segregatpastor aves ab hædis (Matth. xxv)?Si tibi judicium debetur hominis, et per te est totius sæculi celebranda divisio, quomodo dicis, Qui. me constituit judicem aut divisorem super vos? Est quidem penes Christum, et fuit, atque erit omnejudicium,sed tuncnon judicaturus venerat,sed judicandus, nec addicturus reos, sed a reis innocens addicendus. In homine agebat Deum, in servo dominum,ut essetvernula temporis, qui erat et factor et coguitor sæculorum. Merito ergo respondit: Quis me constituit judicem aut divisorem super vos? Et quis eum constitueret judicem, qui constituit etrestituit universa? Christus ad litigatoris arbitrium arbiter esse non poterat, qui totius judicii summa est et potestas. b At illi jurgator quare non opposuit: Quomodo non invitatus a fratretalitertu petisti? Nescis, quod justus mediator non est, qui ab una tantum eligitur parte? Verum hæc non dixit; sed invisus astitit, ut adjudicantis illi fas esset, fratri non esset, resilire sententiam. Et quia Christus correcturus venerat, non damnaturus reum, præceptoremovetfomitemjurgiorum,dicendo: Videte, cavete ab avaritia. Hoc est dicere: Abjiciatur avaritia, et non erit in hæreditate contentio.Avaritia, fratres, parentes negat, germanos dividit, separat socios, amicitiam solvit, excludit affectum: hanc qui intra se habuerit, erit nullius, suus non erit. Avaritia, fratres, sicut dixit Apostolus, radix est omnium malorum (I Тim. VI): quæ cum radicari cœperit in corde. sic morum dissipat ornamenta, sicut arbor noxia feralibus radicibus nexa solvit, et dissipat monumenta majorum.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
