# Sermones 48.22-43

Peter Chrysologus, Sermones, 48.22 to 48.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/48.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/48.22

sic dicit qui Christum nescit esse Deisapientiam,Dei esse virtutem. Unde sit sapientia,Salomon probat,qut cum regni apicem parvulus suscepisset, ut creditum sibi populum regeret virtute,nonfastu; sapientia,non tumore; corda non vertice; a Deo sapientiam voluit, poposcit, accepit. Unde huic hæc sapientia et virtus f Virtutem quæ dat oculos quos naturanondedit,quae auditum reddit debilitate conclusum, quae in mutis sui solvit vincula sermonis, quæ claudos reducit ad cursum, quæ animas apud inferos jam devinctas propria redire cogit ad corpora,a Deo esse, nisi salutisinvidusnon negaret.At Judæi sciebant Christi opera divinae virtutis esse, non esse possibilitatis humanae; sed i livoris nubilum, malitiæ fumus, visum spectantium caligabant, ne lumen Christi, ne tempus Evangelii perviderent dicendo: Nonne hic est fabri filiuus? Dicebant, Hic est fabri filius; sed cuj us fabri filius non dicebant; dicebant fabri filius, ut arte viii ars lateret auctoris, et deitatis nomen fabrile nomen absconderet. Christus erat fabri filius, sed illius qui mundi fabricam fecit J non malleo,sed praecepto; qui elementorum membra non ingenio,sedjussione compegit;qui massam saeculi auctoritale, non carbone conflavit; qui solem non terreno igne, sed superno calore succendit; qui lunam, tenebras, noctem formavit, et tempora; qui stellas variata luce distinxit; qui cuncta fecit ex nihilo, et fecit, o homo, tibi, ut opificem operis æstimatione pensares. Sed tu, Judæe, hujus fabri filium notas, cui pro tantis beneficiis repensare vicem deberes in tilium: hinc est, quod non accipis futura,quia de praesentibus existis ingratus. Nonne hicest fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria? Iterum, Judaee,matris nomen clamas,a occultas Patris; patrem dicis, nomen non dicis: fabrum dicis,opus non dicis.Judaee, decipiunt te ista, non decipiunt credituros. Nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus et b Joseph,et Simon, et Judas;

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
