# Sermones 48.44-65

Peter Chrysologus, Sermones, 48.44 to 48.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/48.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/48.44

et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt? Si mater, si fratres, si sorores apud vos sunt, pater ubi est? vobiscum non est, quia Deus odit fictos, invidos deserit, declinat ingratos, sibi non sinit crudeles et impios commorari. Et fratres eius et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? Callide fratres ingeris, ostentas sorores, ut numeroso partu sanctae matris virginitas lateat, obscuretur integritas,et sentiatur de iilio totum quod humanum est, nihil divinum.Judaee, quos dicis fratres et sorores Christi, Cleophae sororis Mariae filii sunt, ® non Mariæ; etfratrum et sororum filios fratresnuncupat et divina lex et humana cognatio.Ergo Christi fratres fecit non matris virginitas quae permansit virgo postpartum,sed materteree ejus fecit propinquitatis assertio. Beata Maria, si alios filios habuisset a Christo mater in ipso crucis tempore, in articulo ipso mortis non discipulo traderetur, non commendaretur extraneo. Invidia de coeloabjecit angelum (Isa. XIV), de paradiso exclusit hominem (Gen. III). Ipsa primumcontaminavitterras germano sanguine (Gen. iv). Ipsa germanos compulit venumdaregermanum (Gen.XXXVII). Ipsa Moysen fugavit (Exod. II), Aaron in fratris excitavit injuriam,Mariam maculavitlivore germani (Num.XII); ac ne multis, quod pavetmens, quod visus tremit, quod auditjs non capit, ipsum Christi attendit et pervenit adsanguinem.lQvidiaomnibus malispejor: quos ceperit, liberari nequeunt; quos vulneraverit, ad curam non veniunt,non redeunt ad salutem. Invidia delictorum venenum, criminum virus,peccaorum mater, origo vitiorum: hanc qui non vident, bona videt; hanc qui nescierit, malo nescit; hanc qui fugerit, vivit. lnvidia vitari fuga potest, non potest superari conilictu.Sed jam quid Dominusresponderit, audiamus: Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua. Christus quidem venit in patriam suam et in domum suam quia scriptum est: In sua venit, et sui eum non receperunt (Joan.i, 11).

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
