Latin
48.66 to 48.73
Peter Chrysologus, Sermones 48.66-73
Unproofread scanNot analysed yet
Verum dicendo; Non est propheta sine honore, nisi in patria sua et domo sua, docet quia inter suos posse morsus est, adustio est; inter cives eminere proximos, proximorum urit gloriam: propinqui propinquo si honorem debeant, computant servitutem. Et non fecit, inquit, ibi virtutes multaspropter incredulitatem illorum. Non fit ibi virtus, ubi incredulitas non meretur. Etsi mercedem cum sanat, non exigit Christus; indignatur tamen dum prohonore sibi fertur injuria, qui est super omnia Deus benedictus et gloriosus in sæcula sæculorum. Amen.