# Sermones 5.1-22

Peter Chrysologus, Sermones, 5.1 to 5.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/5.1

Callidi debitoris est et inverecundi saepe pacta non solvere, et patientissimum creditorem longa et artifici cavillatione protelare. he abscessu, de reditu luzuriosi filii, quintus est hic sermo nobis, qui bistoricum sensum, sicut promisimus, ad mysticam et singularem deitatis intelligentiam conabimur attollere. II Vos orate ut quia in tanto credito sum tu!nus per me idonens debitor,per Deum vobis idoneus solutor existam. Homo quidam habuit, inquit, duos filios, Posteaquam Christus nostræ carnis suscepit onus, et Deus indditeiuvias humanas, veraciter se Deus hominem vocat; Dominus patrem vere seduorum nuncupat filiorum, quia humanitati permixta deitas, deitati consociati pietas, miscuit hominem et Deum; quæ Dominum univit in patrem. Hic ergo homo, pater hic, duos filios habuit e conditoris beneficio, noti necessitate generantis, duos filios habuit, quos non emeruit esse, sed jussit: quia Christus sicinoculis nostris fuit homo, ut Deus setnpet in majestatis suæ maneret arcano. Duos filios habuit. Duos scilicet populos, Judaicum Gentilemque; sed Judaicum seniorem prudentialegis fecit; Gentilem paganitatis stultitiA reddidit juniorem. Quias sicut sapientia datcanos, ita quidquid viri est, tollit insiptentia. Hunc ergo juniorem mores præstitere, non ætas: seniorem illum non timpora feCerunt esse sed sensus. Et dixit inquit, adolescentior ex illis patri: Pater da mihi portionem substantiæ quæ me contingit. Cognitorem pectoris non voc petit iste, sed toto; quia a Deo bona malave reportat propria voluntas in nobis. Denique iste cum patre possessor totius sortis,1 ad partem propria voluntate perveni t, dicendo: Da mihi portionem substantiæ quæ me contingit. Et quæ est ista portio? quæ est? Habitus, sermo, scientia, ratio, judicium, quæ hominem præ cæteris animantibus in terrena habitatione contingunt: hoc est. juxta apostolum, lex naturæ. At ideo divisit illis substantiam, dando jiiniori quinque ista quæ diximus, beneficia naturæ;

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
