# Sermones 50-59

Peter Chrysologus, Sermones, 50 to 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/50

Sed sedebat utndei doctor, ut resurrection is magister: sedebatsuperpetram, ut soliditas sedis daret credentibus firmitatem. c Ponebat angelus super petram fundamenta fidei, super quam Christus erat Ecclesiam fundaturus, qui dixit: Tu es Petrus, et super hancpetram ædificabo Ecclesiam meam (Matth.XVI, 18).Erat, inquit, aspectus ejus sicut fulgur,et vestimenta ejus sicut nix (Matth. XVI, 1,2). Ad angeli gloriam non sufficit iulgor,ad coelestem naturam quid fecit vestimentum? Sed splendore tali referebat speciem nostræ resurrectionis et formam, quia resurgentes per Christum,Christie mutantur in gloriam.Pro timore autem ejus exterriti sunt custodes,et facti sunt veluti mortui. Miseri quos tunc percutit pavor mortis,quando securitas redditur vitæ: sed fcrudelitatis ministri, perfidiæ exsecutores alienæ, fiduciam sumere quomodo poterant de supernis? g Obsidebant sepulcrum, resurrectioni januas obstruebant, et h ne qua posset intrare vita, mors perire, servabant: merito eos angeli i perculit et prostravit adventus. Misera, et sibi semper inimica mortalitas dolet se mori,ne resurgere possit, oppugnat:sepulcrum aperire convenerat,et ad resurgend um quidquid erat|facilitatis afferre ut esset miraculum de facto, de exemplo spes, de reverso res, credulitas de vivendo. Grandis dementia est hoc,hominem nolle credere,quod sibi desideratevenire.Hoc de his custodibus hodie j dixisse sufficiat: quid autem nostra fides habeat, ne hodie longum sit, post dicemus, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre Deus in saecula sæculorum. Amen.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
