Latin
51.41 to 51.54
Peter Chrysologus, Sermones 51.41-54
Unproofread scanNot analysed yet
dæmonum retulit ad honorem, dicente Scriptura. Et obtulerunt filios suos et filias suas dæmoniis (Psal. cv). Infantia utin se diabolo locum faceret, quid criminis admiserat? quid reatus? sed replentur daemone parvuli, quando a|parentibus suis offeruntur diabolo,daemonum ducunturadcuram. Denique patris fide solvitur,quem patris infidelitas alligarat. Patris vox est: Si quid potes, adjuva nos misertus nostri. Hoc est, nos adjuva, miserere nobis,quorum reatus aggravat innocentem, ad quorum pœnam infantis periculum sic redundat. Et bene Dominus a parentibus fidem repetit, dicens: Sipotescredere, omniapossibilia sunt credenti. Et pater Credo, domine, adjuva incredulitatem meam. Pater credit; et, sicut diximus, patris liberatur fide,qui patris fuerit infidelitate damnatus. Nam cui genitoris fides profuit,quomodo ei genitoris perfidia potuit non obesse? Quomodo autem sanatus sit, vel quare disci. puli, qui multos ejecerant dæmones, hunc nequiverint effugare,juvante Domino secuturo sermone paudemus.