# Sermones 55-2-77

Peter Chrysologus, Sermones, 55 to 77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/55-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/55-2

Sponsam vocari conjugem legis est hoc divinae: sicut ergo manente virginitate mater est, ita e conjux dicitur pudorepermanente. Joseph fili David,noli timere accipere Mariam conjugem tuam;quod enim in ea natum est, de Spiritu sancio est. Veniant, audiant, qui requirunt quis sit quem Maria genuit, Qaod in eanatumest, de Spiriiu sancto est.Veniant, audiant, qui Græco turbine? Latinam nubilare nisi sunt puritatem, ἀνθρωποτόϰον, χριστοτόϰον, ut θεοτόxov tollerent, biasphemantes. Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est.Et quod deSpiritu sanctonatum est, spiritus est, quia Deus spiritus est (Joan.III et IV). Quid ergo requiris quis estqui de Spiritu sancto natus est, cum tibi quia Deus est, Deus ipse respondeat? cum te Joannes increpet, qui dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,et Verbum Deus caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus(Joan. i). Joannes vidit gloriam, respicitinfidelis injuriam. Quod in ea natum est,de Spiritu sancto est. Et vidimus gloriam ejus. Cujus ejus? qui natus est de Spiritu sancto,ejus qui Verbum caro factum est,et habitavit in nobis.Quod in ea natum est de Spiritu sancto est. Virgo concepit, sed de Spiritu; virgo parturiit, sed eum quem praedixit lsaias: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabunt nomenejus Emmanuel, quodinterpretatur Nobiscum Deus(Isa.VII,Matth. 1). Nobiscum Deus, cum illis homo. Et maledictus homo, qui spem ponit in homine (Jerem. vn). Audiant qui requirunt quis est qui natus est de Maria? Paries filium, inquit angelus, et vocabis nomen ejus Jesum. Quare Jesum Apostolus dicit: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cælestium, terrestrium, et infernorum(Phil. 11);et tuquis sit Jesus,dolosus cognitor nunc requiris?

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
