# Sermones 55.1.15-36

Peter Chrysologus, Sermones, 55.1.15 to 55.1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/55.1.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/55.1.15

Si ergo Deum credis, et confessus es patrem, quidquid jusserit, quidquid in te elegerit, crede tibi satis esse salutiferum,credesatisesse vitale.Matris data discutere non licet, patris monita retractare non convenit; sic licet paterni mandati species tristior, res tamenipsasalutiferaet vitalis. Sic Abraham ubi Deum patremcredidit, mandatorum formas non attendit asperas et acerbas; circumcisionem recipit verecundam (Gen. XVII); et quæ coelestis Pater jubet,non discutit,sed judicat gloriosa: parricidium considerat perscelestum; sed quia Deus imperat,totumpietaticommittit. Hinc lsaac patris super se gladium cum videret,hostiam se esse,cum horrere, cum dolere poterat, est gavisus (Gen. XXII), Hinc Jephte filia patris munus, patris vota, sua morte tota gratulatione persolvit (Jud. XI). Quare ergo jam sciens Deum de patrisdisputat datis,cu m parvulus et innocuus quaerit a patre,non sibi bonaetprofuturapercipit? Sed cur has similitudines Dominusfecerit, perquiramus. Quis, inquit, ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi f Potuit dicere, numquid zizania,numquid lolium,quod ex vicinitate et similitudine mentitur panem,sed generat angustias? Sed Christus venerat filiis, id est J udæis, quos genuisse tali clamore querebatur: Filios genui et exaltavi; ipsi autem spreverunt me (Isa. I); venerat ergo filiis, venerat panis de coelo, qui dixit: Egosum panis qui de cælo descendi (Joan. VI). Sed J udæis est con versus in lapidem offensionis (Rom.IX), et petram scandali (Isa. VIII), dicente Domino Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali (Isa. XXVIII). Quare petram?Quia mordere petram, non panem a patre quærere gestiebant.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
