# Sermones 57.77-84

Peter Chrysologus, Sermones, 57.77 to 57.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/57.77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/57.77

Bene credis,si te per Deum credisresurgere ex morte posse, cui resurgunt semper elementa; sic tempus ex tempore, sic ex noctedies,sic de sepultura sua semina. Nec tu perire poteris, cum illa reviviscant: nec difficile est Deo facere de te sene quod tu facis semper ipse de semine. Vitam aeternam. Haec,fides,hoc sacramentum non est, i conimittendum chartis, non scribendum litteris, quia chartæ et litterae magis causa quamgratiam proloquuntur; ubi vero Dei gratia, donatio divina consistit,ad pactum fides.aititudo cordis sufficit ad secretum: ut hoc salutis symbolum, hoc vitae pactum, divinus arbiter noverit,testisfalsus ignoret. Signate vos. Ipse autem Dominus Deus noster sensus vestros corda vestra custodiat;et in his quæ præcepit vobis ipse vobis fautor assitat.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
