# Sermones 58.16-33

Peter Chrysologus, Sermones, 58.16 to 58.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/58.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/58.16

Credo in Deum Patrem omnipotentem. Qui confessus est Patrem, confitetur et Filium,quia sine Filio Pater dici non potest;et quiaDeo augeri, Deo addi nil potest.Semper fuitFilius,quia fuit semper et Pater; nescit inchoari Filius, quia deficere Pater nescit; nec crescit Genitus, ubi genitor non senescit: æterna et coaeterna Patris et Filii substantia non gradibus humanis,seddivinis est æstimanda virtutibus, In Christum Jesum Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Christam unctum accipe non communi oleo,sed sancto, quo natus est Spiritu. Qui natus est de Spiritu sancto Tali nativitate consecrata est in Deo humanitas,non tali dignatione minorata est cin homine deitas. Qui natus est de Spiritus sanctoexMaria virgine. VirginitasDeumcredidit,quia non nisi per Deum ipsa virgo esse potuit et mater.Qui sub Pontio Pilato crucifixus est,et sepultus. Judicem indicat ut tempus designet; crucifixum memorat,ut passionis conferat qualitatem:et inde fides argumentum divinæ virtutis et verae resurrectionis colligat, unde impietas materiam contumeliae et occasionem praesumpsit erroris.Crucifixus in cruce,in edito coram omnibus inimicis,et tota crudelitate spectantibus, et tota acerbitate observantibus, mortem suscepit. Sepulturam patitur: ne mortem non adiisse ut vinceret,sed simulasse ut eluderet, ab impiis jactaretur. Sepultus, tertia die resurrexit. Et si in passione nostræ se carnis vcrampobavithabuissesubstantiam.pertrium dierum figuram totam Trinitatis resurgit in gloriam. Ascendit in cælo!. Ascendit nos perferens, non se referens,qui numquam recessit e ccelo.Sedet ad dexteram Patris Ordo ibi divinus est, non humanus;sica dextris sedet Filius, ut Pater non sedeat a sinistris: unica et singularis est divina consessio, ubi superna virtus recipit nil sinistrum. Inde venturus est judicare vivos et mortuos. Desinant homines, desinant haereticijudicare judicem suum; sperent veniam,neincurrant de tali praesumptionesententiam.Credo in spiritum sanctum.Nuncperfecta est tuain Trinitateconfessio, quando Spiritum sanctum unius cum Patre et Filio substantiaefideli voceconfessus es.Et sanctam Ecclesiam.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
