Latin
58.34 to 58.40
Peter Chrysologus, Sermones 58.34-40
Unproofread scanNot analysed yet
Quia sicconjuncta Christoest, ut totam divinitatis transferatur in gloriam. Remistionem peccatorum. Acquire tibi tua fide veniam: quia satis sibi inimicus est, qui hoc sibidari non credit, quod tota benignitate largissimuspromittit indultor. Carnis resurrectionem. Crede carnis resurrectionem:quia qui hoc non credit, fidem non habet in prædictis, dicente Apostolo: Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit (I Cor. xv). Quos judicabit quibus regnabit Deus, si vitæ, si judicio resurrectio non reddiderit quos sæculo mors ademit? Vitam æternam Manifestum est, quia vita æterna ipsa morte moriente succedit.