Latin
59.19 to 59.41
Peter Chrysologus, Sermones 59.19-41
Unproofread scanNot analysed yet
Quod scire licet discutere non licet; credere convenit, non convenit perscrutari: nam ob hoc omnipotentem Deum dixi. mus, ut Deo impossibile nil putemus. Et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Ab unctione Christus, Jesus vocatus est a salute: quia et unctio, quæ per reges, prophetas et sacerdotes olim a cucurrerat in figuram, b in hunc regem regum,sacerdotem sacerdotum, prophetarum prophetam,tota se plenitudine Spiritus divinitatis effudit; ut regnum etsacerdotium,quod per alios praemiserat temporaliter, in auctorem ipsum refunderet et redderetsempiternum. Et Jesus quidem, id est,salvator, recte dicitur salus, quia et dedit rebus esse, et idem pereuntibus dat salutem. Filium ejus unicum. In se est unicus Filius,qui quod aliis per suam gratiam donat, ipse sibi unicam possidet dper naturam. Dominum nostrum. Sicut supra diximus,Dominus Deus: Deus unus constat in Christo:quia quidquid est,etdeitate et humanitate Deus unus est. Desiitin Christo substantiarum diversitas, ubi caro coepit esse quod spiritus, quod Homo Deus, quod nostri corporis et deitatis una majestas. Qui natus est de Spiritu sancto, ex Maria Virgine. Quid terrenum nascitur,ubi auctore spiritu virgo vocatur in partu? quis non divinum credat, quando quae peperit nil sensit humanum? Deummuliervirgineo portabat in templo: hinc est, quod et acquisivit honorem matris, virginitatisgloriam non amisit. Qui sub Pontio Pilato cruci fixus est et sepultus. Nomen judicis dicimus, ut passionis tempus,ut rei gestæ veritas sic patescat. Crucifixus est. Ut quia per lignum mors venerat, rediret vita per lignum. Et sepultus. Ut officia tota mortis impleret,ut mars morte moreretur,ut ex illius semine corporis,omnishumanorum corporum satio vitalem surgeret et levaretur in messem. Tertia dieresurrexit a mortuis. Ut tribus in diebus Trinitatis beneficium panderetur,ut pertriduanum tempus humana trium temporum generatio salvaretur,id est, ante legem, in lege et in gratia. Ascendit in cœlos, Non ut petens, sed ut repentens cœlos.